HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CXVII: De verbo Pauli ad centurionem

#Act. XXVII#Act. XXVIII

Centurio vero, volens servare Paulum, prohibuit hoc fieri, et permisit quotquot, et quocunque modo possent evadere, et juxta quod praedixerat Paulus, evaserunt omnes, egressi in insulam, quae vocabatur Mitilene. Et cum egressi essent, barbari habitatores insulae officia humanitatis diligenter exhibuerunt eis. Accensa enim pyra reficiebant eos. Et dum Paulus colligeret sarmenta, et congereret in pyram, vipera, inter sarmenta latens, adhaesit manui ejus. Cum autem viderent barbari viperam in manu ejus pendentem, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo iste, nam cum de naufragio evaserit, ultio divina eum amplius vivere non permittit. Excutiens autem Paulus viperam in ignem, nihil mali passus est. At illi exspectabant, ut intumesceret manus ejus, quia tumor solet sequi post venenum. Et cum diu exspectassent et nullam in manu ejus deprehenderent laesionem, convertentes faciem suam ad se invicem dicebant: Homo iste Deus est.